15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum,et de manu violenti pauperem.
16 Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.
17 Beatus homo qui corripitur a Deo :increpationem ergo Domini ne reprobes :
18 quia ipse vulnerat, et medetur ;percutit, et manus ejus sanabunt.
19 In sex tribulationibus liberabit te,et in septima non tanget te malum.
20 In fame eruet te de morte,et in bello de manu gladii.
21 A flagello linguæ absconderis,et non timebis calamitatem cum venerit.