1 Respondens autem Job, dixit :
2 Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,et calamitas quam patior, in statera !
3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ;unde et verba mea dolore sunt plena :
4 quia sagittæ Domini in me sunt,quarum indignatio ebibit spiritum meum ;et terrores Domini militant contra me.