14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit.
15 Fratres mei præterierunt me,sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16 Qui timent pruinam,irruet super eos nix.
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper.
20 Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.