16 Qui timent pruinam,irruet super eos nix.
17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ;et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ;ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19 Considerate semitas Thema, itinera Saba,et expectate paulisper.
20 Confusi sunt, quia speravi :venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21 Nunc venistis ;et modo videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi : Afferte mihi,et de substantia vestra donate mihi ?