5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ?aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ?aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
7 Quæ prius nolebat tangere anima mea,nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8 Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ?
9 et qui cœpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ?
10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,nec contradicam sermonibus Sancti.
11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?aut quis finis meus, ut patienter agam ?