8 Quis det ut veniat petitio mea,et quod expecto tribuat mihi Deus ?
9 et qui cœpit, ipse me conterat ;solvat manum suam, et succidat me ?
10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,nec contradicam sermonibus Sancti.
11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ?aut quis finis meus, ut patienter agam ?
12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,nec caro mea ænea est.
13 Ecce non est auxilium mihi in me,et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam,timorem Domini derelinquit.