10 Nec revertetur ultra in domum suam,neque cognoscet eum amplius locus ejus.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo :loquar in tribulatione spiritus mei ;confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12 Numquid mare ego sum, aut cetus,quia circumdedisti me carcere ?
13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,et relevabor loquens mecum in strato meo :
14 terrebis me per somnia,et per visiones horrore concuties.
15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea,et mortem ossa mea.
16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.