12 Numquid mare ego sum, aut cetus,quia circumdedisti me carcere ?
13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus,et relevabor loquens mecum in strato meo :
14 terrebis me per somnia,et per visiones horrore concuties.
15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea,et mortem ossa mea.
16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum ?aut quid apponis erga eum cor tuum ?
18 Visitas eum diluculo,et subito probas illum.