16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam :parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum ?aut quid apponis erga eum cor tuum ?
18 Visitas eum diluculo,et subito probas illum.
19 Usquequo non parcis mihi,nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ?quare posuisti me contrarium tibi,et factus sum mihimetipsi gravis ?
21 Cur non tollis peccatum meum,et quare non aufers iniquitatem meam ?ecce nunc in pulvere dormiam,et si mane me quæsieris, non subsistam.