3 sic et ego habui menses vacuos,et noctes laboriosas enumeravi mihi.
4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ?et rursum expectabo vesperam,et replebor doloribus usque ad tenebras.
5 Induta est caro mea putredine,et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,et consumpti sunt absque ulla spe.
7 Memento quia ventus est vita mea,et non revertetur oculus meus ut videat bona.
8 Nec aspiciet me visus hominis ;oculi tui in me, et non subsistam.
9 Sicut consumitur nubes, et pertransit,sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.