1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
2 Usquequo loqueris talia,et spiritus multiplex sermones oris tui ?
3 Numquid Deus supplantat judicium ?aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
4 Etiam si filii tui peccaverunt ei,et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,et Omnipotentem fueris deprecatus ;
6 si mundus et rectus incesseris :statim evigilabit ad te,et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
7 in tantum ut si priora tua fuerint parva,et novissima tua multiplicentur nimis.