4 Etiam si filii tui peccaverunt ei,et dimisit eos in manu iniquitatis suæ :
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,et Omnipotentem fueris deprecatus ;
6 si mundus et rectus incesseris :statim evigilabit ad te,et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
7 in tantum ut si priora tua fuerint parva,et novissima tua multiplicentur nimis.
8 Interroga enim generationem pristinam,et diligenter investiga patrum memoriam
9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus,quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi,et de corde suo proferent eloquia.