8 Interroga enim generationem pristinam,et diligenter investiga patrum memoriam
9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus,quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi,et de corde suo proferent eloquia.
11 Numquid vivere potest scirpus absque humore ?aut crescere carectum sine aqua ?
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,ante omnes herbas arescit.
13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum,et spes hypocritæ peribit.
14 Non ei placebit vecordia sua,et sicut tela aranearum fiducia ejus.