11 Si venerit ad me, non videbo eum ;si abierit, non intelligam.
12 Si repente interroget, quis respondebit ei ?vel quis dicere potest : Cur ita facis ?
13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest,et sub quo curvantur qui portant orbem.
14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei,et loquar verbis meis cum eo ?
15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo :sed meum judicem deprecabor.
16 Et cum invocantem exaudierit me,non credo quod audierit vocem meam.
17 In turbine enim conteret me,et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.