21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,et tædebit me vitæ meæ.
22 Unum est quod locutus sum :et innocentem et impium ipse consumit.
23 Si flagellat, occidat semel,et non de pœnis innocentum rideat.
24 Terra data est in manus impii ;vultum judicum ejus operit.Quod si non ille est, quis ergo est ?
25 Dies mei velociores fuerunt cursore ;fugerunt, et non viderunt bonum.
26 Pertransierunt quasi naves poma portantes ;sicut aquila volans ad escam.
27 Cum dixero : Nequaquam ita loquar :commuto faciem meam, et dolore torqueor.