24 Terra data est in manus impii ;vultum judicum ejus operit.Quod si non ille est, quis ergo est ?
25 Dies mei velociores fuerunt cursore ;fugerunt, et non viderunt bonum.
26 Pertransierunt quasi naves poma portantes ;sicut aquila volans ad escam.
27 Cum dixero : Nequaquam ita loquar :commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28 Verebar omnia opera mea,sciens quod non parceres delinquenti.
29 Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi ?
30 Si lotus fuero quasi aquis nivis,et fulserint velut mundissimæ manus meæ,