28 Verebar omnia opera mea,sciens quod non parceres delinquenti.
29 Si autem et sic impius sum,quare frustra laboravi ?
30 Si lotus fuero quasi aquis nivis,et fulserint velut mundissimæ manus meæ,
31 tamen sordibus intinges me,et abominabuntur me vestimenta mea.
32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ;nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
33 Non est qui utrumque valeat arguere,et ponere manum suam in ambobus.
34 Auferat a me virgam suam,et pavor ejus non me terreat.