12 Seminate vobis in justitia,et metite in ore misericordiæ.Innovate vobis novale ;tempus autem requirendi Dominum,cum venerit qui docebit vos justitiam.
13 Arastis impietatem,iniquitatem messuistis :comedistis frugem mendacii,quia confisus es in viis tuis,in multitudine fortium tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo ;et omnes munitiones tuæ vastabuntur,sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baalin die prælii, matre super filios allisa.
15 Sic fecit vobis Bethel,a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.