Osee

Chapters 13

Vulgata Latina

1  Loquente Ephraim, horror invasit Israël ;et deliquit in Baal, et mortuus est. 2  Et nunc addiderunt ad peccandum ;feceruntque sibi conflatile de argento suoquasi similitudinem idolorum :factura artificum totum est :his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes. 3  Idcirco erunt quasi nubes matutina,et sicut ros matutinus præteriens ;sicut pulvis turbine raptus ex area,et sicut fumus de fumario. 4  Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;et Deum absque me nescies,et salvator non est præter me. 5  Ego cognovi te in deserto,in terra solitudinis. 6  Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. 7  Et ego ero eis quasi leæna,sicut pardus in via Assyriorum. 8  Occurram eis quasi ursa raptis catulis,et dirumpam interiora jecoris eorum,et consumam eos ibi quasi leo :bestia agri scindet eos. 9  Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum. 10  Ubi est rex tuus ?maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ;et judices tui, de quibus dixisti :Da mihi regem et principes. 11  Dabo tibi regem in furore meo,et auferam in indignatione mea. 12  Colligata est iniquitas Ephraim ;absconditum peccatum ejus. 13  Dolores parturientis venient ei :ipse filius non sapiens :nunc enim non stabit in contritione filiorum. 14  De manu mortis liberabo eos ;de morte redimam eos.Ero mors tua, o mors !morsus tuus ero, inferne !consolatio abscondita est ab oculis meis. 15  Quia ipse inter fratres dividet :adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,et siccabit venas ejus,et desolabit fontem ejus :et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.