1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !in gladio pereant,parvuli eorum elidantur,et fœtæ ejus discindantur !
2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,quoniam corruisti in iniquitate tua.
3 Tollite vobiscum verba,et convertimini ad Dominum ; et dicite ei :Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
4 Assur non salvabit nos :super equum non ascendemus,nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum :quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
5 Sanabo contritiones eorum ;diligam eos spontanee :quia aversus est furor meus ab eis.
6 Ero quasi ros ;Israël germinabit sicut lilium,et erumpet radix ejus ut Libani.
7 Ibunt rami ejus,et erit quasi oliva gloria ejus,et odor ejus ut Libani.
8 Convertentur sedentes in umbra ejus ;vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ;memoriale ejus sicut vinum Libani.
9 Ephraim, quid mihi ultra idola ?Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ;ex me fructus tuus inventus est.
10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ?quia rectæ viæ Domini,et justi ambulabunt in eis ;prævaricatores vero corruent in eis.