1 Audite verbum Domini, filii Israël,quia judicium Domino cum habitatoribus terræ :non est enim veritas, et non est misericordia,et non est scientia Dei in terra.
2 Maledictum, et mendacium,et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,et sanguis sanguinem tetigit.
3 Propter hoc lugebit terra,et infirmabitur omnis qui habitat in ea,in bestia agri, et in volucre cæli ;sed et pisces maris congregabuntur.
4 Verumtamen unusquisque non judicet,et non arguatur vir :populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
5 Et corrues hodie,et corruet etiam propheta tecum.Nocte tacere feci matrem tuam.
6 Conticuit populus meus,eo quod non habuerit scientiam :quia tu scientiam repulisti,repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ;et oblita es legis Dei tui,obliviscar filiorum tuorum et ego.
7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi :gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8 Peccata populi mei comedent,et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ;et visitabo super eum vias ejus,et cogitationes ejus reddam ei.
10 Et comedent, et non saturabuntur ;fornicati sunt, et non cessaverunt :quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
12 Populus meus in ligno suo interrogavit,et baculus ejus annuntiavit ei ;spiritus enim fornicationum decepit eos,et fornicati sunt a Deo suo.
13 Super capita montium sacrificabant,et super colles ascendebant thymiama ;subtus quercum, et populum, et terebinthum,quia bona erat umbra ejus ;ideo fornicabuntur filiæ vestræ,et sponsæ vestræ adulteræ erunt.
14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,et super sponsas vestras cum adulteraverint,quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,et cum effeminatis sacrificabant ;et populus non intelligens vapulabit.
15 Si fornicaris tu, Israël,non delinquat saltem Juda ;et nolite ingredi in Galgala,et ne ascenderitis in Bethaven,neque juraveritis : Vivit Dominus !
16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ;nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.
18 Separatum est convivium eorum ;fornicatione fornicati sunt :dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
19 Ligavit eum spiritus in alis suis,et confundentur a sacrificiis suis.