1 In tribulatione sua mane consurgent ad me :Venite, et revertamur ad Dominum,
2 quia ipse cepit, et sanabit nos ;percutiet, et curabit nos.
3 Vivificabit nos post duos dies ;in die tertia suscitabit nos,et vivemus in conspectu ejus.Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum :quasi diluculum præparatus est egressus ejus,et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4 Quid faciam tibi, Ephraim ?quid faciam tibi, Juda ?misericordia vestra quasi nubes matutina,et quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi in prophetis ;occidi eos in verbis oris mei :et judicia tua quasi lux egredientur.
6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium ;et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum :ibi prævaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium idolum,supplantata sanguine.
9 Et quasi fauces virorum latronum,particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem :quia scelus operati sunt.
10 In domo Israël vidi horrendum :ibi fornicationes Ephraim,contaminatus est Israël.
11 Sed et Juda, pone messem tibi,cum convertero captivitatem populi mei.