Osee

Chapters 8

Vulgata Latina

1  In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,et legem meam prævaricati sunt. 2  Me invocabunt : Deus meus,cognovimus te Israël. 3  Projecit Israël bonum :inimicus persequetur eum. 4  Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent. 5  Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ? 6  Quia ex Israël et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. 7  Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam. 8  Devoratus est Israël ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. 9  Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus. 10  Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum. 11  Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;factæ sunt ei aræ in delictum. 12  Scribam ei multiplices leges meas,quæ velut alienæ computatæ sunt. 13  Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in Ægyptum convertentur. 14  Et oblitus est Israël factoris sui,et ædificavit delubra ;et Judas multiplicavit urbes munitas ;et mittam ignem in civitates ejus,et devorabit ædes illius.