8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël ;lappa et tribulus ascendet super aras eorum :et dicent montibus : Operite nos,et collibus : Cadite super nos.
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël ;ibi steterunt.Non comprehendet eos in Gabaaprælium super filios iniquitatis.
10 Juxta desiderium meum corripiam eos :congregabuntur super eos populi,cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11 Ephraim vitula docta diligere trituram,et ego transivi super pulchritudinem colli ejus :ascendam super Ephraim,arabit Judas ;confringet sibi sulcos Jacob.
12 Seminate vobis in justitia,et metite in ore misericordiæ.Innovate vobis novale ;tempus autem requirendi Dominum,cum venerit qui docebit vos justitiam.
13 Arastis impietatem,iniquitatem messuistis :comedistis frugem mendacii,quia confisus es in viis tuis,in multitudine fortium tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo ;et omnes munitiones tuæ vastabuntur,sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baalin die prælii, matre super filios allisa.