1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.Quia puer Israël, et dilexi eum ;et ex Ægypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ;Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim :portabam eos in brachiis meis,et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos,in vinculis caritatis ;et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,et declinavi ad eum ut vesceretur.