3 Et ego quasi nutritius Ephraim :portabam eos in brachiis meis,et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos,in vinculis caritatis ;et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,quoniam noluerunt converti.
6 Cœpit gladius in civitatibus ejus,et consumet electos ejus,et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ;jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
8 Quomodo dabo te, Ephraim ?protegam te, Israël ?Quomodo dabo te sicut Adama,ponam te ut Seboim ?Conversum est in me cor meum,pariter conturbata est pœnitudo mea.
9 Non faciam furorem iræ meæ ;non convertar ut disperdam Ephraim,quoniam Deus ego, et non homo ;in medio tui sanctus,et non ingrediar civitatem.