3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,et sicut ros matutinus præteriens ;sicut pulvis turbine raptus ex area,et sicut fumus de fumario.
4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ;et Deum absque me nescies,et salvator non est præter me.
5 Ego cognovi te in deserto,in terra solitudinis.
6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ;et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
7 Et ego ero eis quasi leæna,sicut pardus in via Assyriorum.
8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,et dirumpam interiora jecoris eorum,et consumam eos ibi quasi leo :bestia agri scindet eos.
9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.