1 In gutture tuo sit tubaquasi aquila super domum Domini,pro eo quod transgressi sunt fœdus meum,et legem meam prævaricati sunt.
2 Me invocabunt : Deus meus,cognovimus te Israël.
3 Projecit Israël bonum :inimicus persequetur eum.
4 Ipsi regnaverunt, et non ex me ;principes exstiterunt, et non cognovi :argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola,ut interirent.
5 Projectus est vitulus tuus, Samaria ;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari ?
6 Quia ex Israël et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7 Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.