6 Quia ex Israël et ipse est :artifex fecit illum, et non est deus ;quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ.
7 Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8 Devoratus est Israël ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;factæ sunt ei aræ in delictum.
12 Scribam ei multiplices leges meas,quæ velut alienæ computatæ sunt.