7 Quia ventum seminabunt,et turbinem metent :culmus stans non est in eo ;germen non faciet farinam :quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
8 Devoratus est Israël ;nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
9 Quia ipsi ascenderunt ad Assur,onager solitarius sibi ;Ephraim munera dederunt amatoribus.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc congregabo eos,et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
11 Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ;factæ sunt ei aræ in delictum.
12 Scribam ei multiplices leges meas,quæ velut alienæ computatæ sunt.
13 Hostias offerent,immolabunt carnes et comedent,et Dominus non suscipiet eas :nunc recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum :ipsi in Ægyptum convertentur.