3 non habitabunt in terra Domini.Reversus est Ephraim in Ægyptum,et in Assyriis pollutum comedit.
4 Non libabunt Domino vinum,et non placebunt ei.Sacrificia eorum quasi panis lugentium ;omnes qui comedent eum, contaminabuntur :quia panis eorum animæ ipsorum :non intrabit in domum Domini.
5 Quid facietis in die solemni,in die festivitatis Domini ?
6 Ecce enim profecti sunt a vastitate :Ægyptus congregabit eos ;Memphis sepeliet eos :desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,lappa in tabernaculis eorum.
7 Venerunt dies visitationis,venerunt dies retributionis.Scitote, Israël,stultum prophetam,insanum virum spiritualem,propter multitudinem iniquitatis tuæ,et multitudinem amentiæ.
8 Speculator Ephraim cum Deo meo,propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ;insania in domo Dei ejus.
9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.Recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum.