9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.Recordabitur iniquitatis eorum,et visitabit peccata eorum.
10 Quasi uvas in deserto inveni Israël,quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum :ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,et abalienati sunt in confusionem,et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
11 Ephraim quasi avis avolavit ;gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
12 Quod etsi enutrierint filios suos,absque liberis eos faciam in hominibus ;sed et væ eis cum recessero ab eis !
13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ;et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
14 Da eis, Domine. Quid dabis eis ?da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal,quia ibi exosos habui eos.Propter malitiam adinventionum eorum,de domo mea ejiciam eos ;non addam ut diligam eos :omnes principes eorum recedentes.