14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea :facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.
15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
16 Lavamini, mundi estote ;auferte malum cogitationum vestrarumab oculis meis :quiescite agere perverse,
17 discite benefacere ;quærite judicium, subvenite oppresso,judicate pupillo, defendite viduam.
18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus.Si fuerint peccata vestra ut coccinum,quasi nix dealbabuntur ;et si fuerint rubra quasi vermiculus,velut lana alba erunt.
19 Si volueritis, et audieritis me,bona terræ comeditis.
20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,gladius devorabit vos,quia os Domini locutum est.