1 Audite me, qui sequimini quod justum est,et quæritis Dominum ;attendite ad petram unde excisi estis,et ad cavernam laci de qua præcisi estis.
2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum,et ad Saram, quæ peperit vos :quia unum vocavi eum,et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3 Consolabitur ergo Dominus Sion,et consolabitur omnes ruinas ejus :et ponet desertum ejus quasi delicias,et solitudinem ejus quasi hortum Domini.Gaudium et lætitia invenietur in ea,gratiarum actio et vox laudis.
4 Attendite ad me, popule meus,et tribus mea, me audite :quia lex a me exiet,et judicium meum in lucem populorum requiescet.
5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus,et brachia mea populos judicabunt ;me insulæ exspectabunt,et brachium meum sustinebunt.
6 Levate in cælum oculos vestros,et videte sub terra deorsum :quia cæli sicut fumus liquescent,et terra sicut vestimentum atteretur,et habitatores ejus sicut hæc interibunt :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea non deficiet.
7 Audite me, qui scitis justum,populus meus, lex mea in corde eorum :nolite timere opprobrium hominum,et blasphemias eorum ne metuatis :
8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis,et sicut lanam, sic devorabit eos tinea :salus autem mea in sempiternum erit,et justitia mea in generationes generationum.
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem,brachium Domini !consurge sicut in diebus antiquis,in generationibus sæculorum.Numquid non tu percussisti superbum,vulnerasti draconem ?
10 numquid non tu siccasti mare,aquam abyssi vehementis ;qui posuisti profundum maris viam,ut transirent liberati ?
11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur,et venient in Sion laudantes,et lætitia sempiterna super capita eorum :gaudium et lætitiam tenebunt ;fugiet dolor et gemitus.
12 Ego, ego ipse consolabor vos.Quis tu, ut timeres ab homine mortali,et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet ?
13 Et oblitus es Domini, factoris tui,qui tetendit cælos et fundavit terram ;et formidasti jugiter tota diea facie furoris ejus qui te tribulabat,et paraverat ad perdendum.Ubi nunc est furor tribulantis ?
14 Cito veniet gradiens ad aperiendum ;et non interficiet usque ad internecionem,nec deficiet panis ejus.
15 Ego autem sum Dominus Deus tuus,qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus :Dominus exercituum nomen meum.
16 Posui verba mea in ore tuo,et in umbra manus meæ protexi te,ut plantes cælos, et fundes terram,et dicas ad Sion : Populus meus es tu.
17 Elevare, elevare,consurge, Jerusalem,quæ bibisti de manu Dominicalicem iræ ejus ;usque ad fundum calicis soporis bibisti,et potasti usque ad fæces.
18 Non est qui sustentet eam,ex omnibus filiis quos genuit ;et non est qui apprehendat manum ejus,ex omnibus filiis quos enutrivit.
19 Duo sunt quæ occurrerunt tibi ;quis contristabitur super te ?Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ;quis consolabitur te ?
20 Filii tui projecti sunt, dormieruntin capite omnium viarumsicut oryx illaqueatus,pleni indignatione Domini,increpatione Dei tui.
21 Idcirco audi hoc, paupercula,et ebria non a vino.
22 Hæc dicit dominator tuus Dominus,et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo :Ecce tuli de manu tuacalicem soporis,fundum calicis indignationis meæ :non adjicies ut bibas illum ultra.
23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt,et dixerunt animæ tuæ :Incurvare, ut transeamus ;et posuisti ut terram corpus tuum,et quasi viam transeuntibus.