1 Et nunc audi, Jacob, serve meus,et Israël, quem elegi.
2 Hæc dicit Dominus faciens et formans te,ab utero auxiliator tuus :Noli timere, serve meus Jacob,et rectissime, quem elegi.
3 Effundam enim aquas super sitientem,et fluenta super aridam ;effundam spiritum meum super semen tuum,et benedictionem meam super stirpem tuam :
4 et germinabunt inter herbas,quasi salices juxta præterfluentes aquas.
5 Iste dicet : Domini ego sum ;et ille vocabit in nomine Jacob ;et hic scribet manu sua : Domino,et in nomine Israël assimilabitur.
6 Hæc dicit Dominus, rex Israël,et redemptor ejus, Dominus exercituum :Ego primus, et ego novissimus,et absque me non est deus.
7 Quis similis mei ? vocet,et annuntiet : et ordinem exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum ;ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
8 Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?
9 Plastæ idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.
10 Quis formavit deum,et sculptile conflavit ad nihil utile ?
11 Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.
12 Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.
13 Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;
14 succidit cedros,tulit ilicem, et quercum,quæ steterat inter ligna saltus ;plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :
15 et facta est hominibus in focum ;sumpsit ex eis, et calefactus est ;et succendit et coxit panes ;de reliquo autem operatus est deum et adoravit ;fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
16 Medium ejus combussit igni,et de medio ejus carnes comedit ;coxit pulmentum, et saturatus est,et calefactus est, et dixit : Vah !calefactus sum, vidi focum ;
17 reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ;curvatur ante illud, et adorat illud,et obsecrat, dicens :Libera me, quia deus meus es tu !
18 Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.
19 Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?
20 Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
21 Memento horum Jacob,et Israël, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Israël, ne obliviscaris mei.
22 Delevi ut nubem iniquitates tuas,et quasi nebulam peccata tua :revertere ad me, quoniam redemi te.
23 Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ;jubilate, extrema terræ ;resonate, montes, laudationem,saltus et omne lignum ejus,quoniam redemit Dominus Jacob,et Israël gloriabitur.
24 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,et formator tuus ex utero :Ego sum Dominus, faciens omnia,extendens cælos solus,stabiliens terram, et nullus mecum ;
25 irrita faciens signa divinorum,et ariolos in furorem vertens ;convertens sapientes retrorsum,et scientiam eorum stultam faciens ;
26 suscitans verbum servi sui,et consilium nuntiorum suorum complens ;qui dico Jerusalem : Habitaberis,et civitatibus Juda : Ædificabimini,et deserta ejus suscitabo ;
27 qui dico profundo : Desolare,et flumina tua arefaciam ;
28 qui dico Cyro : Pastor meus es,et omnem voluntatem meam complebis ;qui dico Jerusalem : Ædificaberis,et templo : Fundaberis.