Isaiæ 29 VULG

1  Væ Ariel, Arielcivitas, quam expugnavit David !additus est annus ad annum :solemnitates evolutæ sunt.

2  Et circumvallabo Ariel,et erit tristis et mœrens,et erit mihi quasi Ariel.

3  Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo,et jaciam contra te aggerem,et munimenta ponam in obsidionem tuam.

4  Humiliaberis, de terra loqueris,et de humo audietur eloquium tuum ;et erit quasi pythonis de terra vox tua,et de humo eloquium tuum mussitabit.

5  Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te,et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt ;

6  eritque repente confestim.A Domino exercituum visitabiturin tonitruo, et commotione terræ, et voce magnaturbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis.

7  Et erit sicut somnium visionis nocturnæmultitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel,et omnes qui militaverunt, et obsederunt,et prævaluerunt adversus eam.

8  Et sicut somniat esuriens, et comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ;et sicut somniat sitiens et bibit,et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima ejus vacua est :sic erit multitudo omnium gentiumquæ dimicaverunt contra montem Sion.

9  Obstupescite et admiramini ;fluctuate et vacillate ;inebriamini, et non a vino ;movemini, et non ab ebrietate.

10  Quoniam miscuit vobis Dominusspiritum soporis ; claudet oculos vestros :prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

11  Et erit vobis visio omniumsicut verba libri signati,quem cum dederint scienti litteras,dicent : Lege istum :et respondebit : Non possum, signatus est enim.

12  Et dabitur liber nescienti litteras,diceturque ei : Lege ;et respondebit : Nescio litteras.

13  Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo,et labiis suis glorificat me,cor autem ejus longe est a me,et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,

14  ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo ;peribit enim sapientia a sapientibus ejus,et intellectus prudentium ejus abscondetur.

15  Væ qui profundi estis corde,ut a Domino abscondatis consilium ;quorum sunt in tenebris opera,et dicunt : Quis videt nos ?et quis novit nos ?

16  Perversa est hæc vestra cogitatio ;quasi si lutum contra figulum cogitet,et dicat opus factori suo : Non fecisti me ;et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.

17  Nonne adhuc in modico et in breviconvertetur Libanus in carmel,et carmel in saltum reputabitur ?

18  Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

19  Et addent mites in Domino lætitiam,et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;

20  quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor,et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

21  qui peccare faciebant homines in verbo,et arguentem in porta supplantabant,et declinaverunt frustra a justo.

22  Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob,qui redemit Abraham :Non modo confundetur Jacob,nec modo vultus ejus erubescet ;

23  sed cum viderit filios suos,opera manuum mearum in medio suisanctificantes nomen meum,et sanctificabunt Sanctum Jacob,et Deum Israël prædicabunt ;

24  et scient errantes spiritu intellectum,et mussitatores discent legem.