1 Væ terræ cymbalo alarum,quæ est trans flumina Æthiopiæ,
2 qui mittit in mare legatos,et in vasis papyri super aquas.Ite, angeli veloces,ad gentem convulsam et dilaceratam ;ad populum terribilem, post quem non est alius ;ad gentem exspectantem et conculcatam,cujus diripuerunt flumina terram ejus.
3 Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis,et clangorem tubæ audietis.
4 Quia hæc dicit Dominus ad me :Quiescam et considerabo in loco meo,sicut meridiana lux clara est,et sicut nubes roris in die messis.
5 Ante messem enim totus effloruit,et immatura perfectio germinabit ;et præcidentur ramusculi ejus falcibus,et quæ derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
6 Et relinquentur simul avibus montiumet bestiis terræ ;et æstate perpetua erunt super eum volucres,et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituuma populo divulso et dilacerato,a populo terribili, post quem non fuit alius ;a gente exspectante, exspectante et conculcata,cujus diripuerunt flumina terram ejus ;ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.