1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt,de deserto venit,de terra horribili.
2 Visio dura nuntiata est mihi :qui incredulus est infideliter agit ;et qui depopulator est vastat.Ascende, Ælam ; obside, Mede ;omnem gemitum ejus cessare feci.
3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;angustia possedit mesicut angustia parturientis ;corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4 Emarcuit cor meum ;tenebræ stupefecerunt me :Babylon dilecta meaposita est mihi in miraculum.
5 Pone mensam, contemplare in speculacomedentes et bibentes :surgite, principes,arripite clypeum.
6 Hæc enim dixit mihi Dominus :Vade, et pone speculatorem,et quodcumque viderit annuntiet.
7 Et vidit currum duorum equitum,ascensorem asini,et ascensorem cameli ;et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8 Et clamavit leo :Super speculam Domini ego sum,stans jugiter per diem ;et super custodiam meam ego sum,stans totis noctibus.
9 Ecce iste venit ascensorvir bigæ equitum ;et respondit, et dixit :Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum ejuscontrita sunt in terram.
10 Tritura mea et filii areæ meæ,quæ audivi a Domino exercituum,Deo Israël,annuntiavi vobis.
11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir :Custos, quid de nocte ?custos, quid de nocte ?
12 Dixit custos :Venit mane et nox ;si quæritis, quærite ;convertimini, venite.
13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis,in semitis Dedanim.
14 Occurrentes sitienti ferte aquam,qui habitatis terram austri ;cum panibus occurrite fugienti.
15 A facie enim gladiorum fugerunt,a facie gladii imminentis,a facie arcus extenti,a facie gravis prælii.
16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me :Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,et auferetur omnis gloria Cedar.
17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortiumde filiis Cedar imminuentur ;Dominus enim Deus Israël locutus est.