1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,in equis sperantes,et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ;et super equitibus, quia prævalidi nimis ;et non sunt confisi super Sanctum Israël,et Dominum non requisierunt !
2 Ipse autem sapiens adduxit malum,et verba sua non abstulit ;et consurget contra domum pessimorum,et contra auxilium operantium iniquitatem.
3 Ægyptus homo, et non deus ;et equi eorum caro, et non spiritus ;et Dominus inclinabit manum suam,et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium,simulque omnes consumentur.
4 Quia hæc dicit Dominus ad me :Quomodo si rugiat leoet catulus leonis super prædam suam ;et cum occurrerit ei multitudo pastorum,a voce eorum non formidabit,et a multitudine eorum non pavebit :sic descendet Dominus exercituum ut prælietursuper montem Sion et super collem ejus.
5 Sicut aves volantes,sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,protegens et liberans, transiens et salvans.
6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis,filii Israël.
7 In die enim illa abjiciet viridola argenti sui, et idola auri sui,quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
8 Et cadet Assur in gladio non viri,et gladius non hominis vorabit eum :et fugiet non a facie gladii,et juvenes ejus vectigales erunt.
9 Et fortitudo ejus a terrore transibit,et pavebunt fugientes principes ejus,dixit Dominus : cujus ignis est in Sionet caminus ejus in Jerusalem.