Isaiæ 28 VULG

1  Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,qui erant in vertice vallis pinguissimæ,errantes a vino.

2  Ecce validus et fortis Dominussicut impetus grandinis ; turbo confringens,sicut impetus aquarum multarum inundantiumet emissarum super terram spatiosam.

3  Pedibus conculcabiturcorona superbiæ ebriorum Ephraim.

4  Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,qui est super verticem vallis pinguium,quasi temporaneum ante maturitatem autumni,quod, cum aspexerit videns,statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

5  In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,et sertum exsultationis residuo populi sui ;

6  et spiritus judicii sedenti super judicium,et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7  Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

8  Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,ita ut non esset ultra locus.

9  Quem docebit scientiam ?et quem intelligere faciet auditum ?Ablactatos a lacte,avulsos ab uberibus.

10  Quia manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi.

11  In loquela enim labii,et lingua alteraloquetur ad populum istum.

12  Cui dixit : Hæc est requies mea,reficite lassum ;et hoc est meum refrigerium :et noluerunt audire.

13  Et erit eis verbum Domini :Manda, remanda ; manda, remanda ;exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;modicum ibi, modicum ibi ;ut vadant, et cadant retrorsum,et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.

14  Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.

15  Dixistis enim : Percussimus fœdus cum morte,et cum inferno fecimus pactum :flagellum inundans cum transierit, non veniet super nosquia posuimus mendacium spem nostram,et mendacio protecti sumus.

16  Idcirco hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,lapidem probatum,angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;qui crediderit, non festinet.

17  Et ponam in pondere judicium,et justitiam in mensura ;et subvertet grando spem mendacii,et protectionem aquæ inundabunt.

18  Et delebitur fœdus vestrum cum morte,et pactum vestrum cum inferno non stabit :flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

19  Quandocumque pertransierit, tollet vos,quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

20  Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;et pallium breve utrumque operire non potest.

21  Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,ut faciat opus suum, alienum opus ejus :ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.

22  Et nunc nolite illudere,ne forte constringantur vincula vestra ;consummationem enim et abbreviationem audivia Domino Deo exercituum, super universam terram.

23  Auribus percipite, et audite vocem meam :attendite, et audite eloquium meum.

24  Numquid tota die arabit arans ut serat ?proscindet et sarriet humum suam ?

25  Nonne cum adæquaverit faciem ejus,seret gith et cyminum sparget ?et ponet triticum per ordinem, et hordeum,et milium, et viciam in finibus suis ?

26  Et erudiet illum in judicio ;Deus suus docebit illum.

27  Non enim in serris triturabitur gith,nec rota plaustri super cyminum circuibit ;sed in virga excutietur gith,et cyminum in baculo.

28  Panis autem comminuetur ;verum non in perpetuum triturans triturabit illum,neque vexabit eum rota plaustri,neque ungulis suis comminuet eum.

29  Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.