1 Domine, Deus meus es tu ;exaltabo te, et confitebor nomini tuo :quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas fideles. Amen.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem fortem in ruinam, domum alienorum :ut non sit civitas,et in sempiternum non ædificetur.
3 Super hoc laudabit te populus fortis ;civitas gentium robustarum timebit te :
4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab æstu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.
5 Sicut æstus in siti,tumultum alienorum humiliabis ;et quasi calore sub nube torrente,propaginem fortium marcescere facies.
6 Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vindemiæ,pinguium medullatorum,vindemiæ defæcatæ.
7 Et præcipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populos,et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Præcipitabit mortem in sempiternum ;et auferet Dominus Deuslacrimam ab omni facie,et opprobrium populi sui auferetde universa terra :quia Dominus locutus est.
9 Et dicet in die illa :Ecce Deus noster iste ;exspectavimus eum, et salvabit nos ;iste Dominus, sustinuimus eum :exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.
10 Quia requiescet manus Dominiin monte isto ;et triturabitur Moab sub eo,sicuti teruntur paleæ in plaustro.
11 Et extendet manus suas sub eosicut extendit natans ad natandum ;et humiliabit gloriam ejuscum allisione manuum ejus.
12 Et munimenta sublimium murorum tuorumconcident, et humiliabuntur,et detrahentur in terram usque ad pulverem.