1 Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas,et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 Derelictæ civitates Aroërgregibus erunt,et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim,et regnum a Damasco ;et reliquiæ Syriæsicut gloria filiorum Israël erunt,dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa :attenuabitur gloria Jacob,et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,et brachium ejus spicas leget ;et erit sicut quærens spicasin valle Raphaim.
6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæduarum vel trium olivarum in summitate rami,sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,dicit Dominus Deus Israël.
7 In die illa inclinabitur homo adfactorem suum,et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
8 et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ;et quæ operati sunt digiti ejus non respicietlucos et delubra.
9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejusderelictæ sicut aratra, et segetesquæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ;et eris deserta.
10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui,et fortis adjutoris tui non es recordata :propterea plantabis plantationem fidelem,et germen alienum seminabis ;
11 in die plantationis tuæ labrusca,et mane semen tuum florebit ;ablata est messis in die hæreditatis,et dolebit graviter.
12 Væ multitudini populorum multorum,ut multitudo maris sonantis ;et tumultus turbarum,sicut sonitus aquarum multarum.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,et increpabit eum, et fugiet procul ;et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio ;in matutino, et non subsistet.Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos,et sors diripientium nos.