3 Cognovit bos possessorem suum,et asinus præsepe domini sui ;Israël autem me non cognovit,et populus meus non intellexit.
4 Væ genti peccatrici,populo gravi iniquitate,semini nequam, filiis sceleratis !dereliquerunt Dominum ;blasphemaverunt Sanctum Israël ;abalienati sunt retrorsum.
5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ?omne caput languidum,et omne cor mœrens.
6 A planta pedis usque ad verticem,non est in eo sanitas ;vulnus, et livor, et plaga tumens,non est circumligata, nec curata medicamine,neque fota oleo.
7 Terra vestra deserta ;civitates vestræ succensæ igni :regionem vestram coram vobis alieni devorant,et desolabitur sicut in vastitate hostili.
8 Et derelinquetur filia Sionut umbraculum in vinea,et sicut tugurium in cucumerario,et sicut civitas quæ vastatur.
9 Nisi Dominus exercituumreliquisset nobis semen,quasi Sodoma fuissemus,et quasi Gomorrha similes essemus.