11 Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
12 Et erit, cum impleverit Dominuscuncta opera suain monte Sion et in Jerusalem,visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
13 Dixit enim : In fortitudine manus meæ feci,et in sapientia mea intellexi ;et abstuli terminos populorum,et principes eorum deprædatus sum,et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14 Et invenit quasi nidum manus meafortitudinem populorum ;et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,sic universam terram ego congregavi ;et non fuit qui moveret pennam,et aperiret os, et ganniret.
15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ?aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ?Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,in pinguibus ejus tenuitatem ;et subtus gloriam ejus succensa ardebitquasi combustio ignis.
17 Et erit lumen Israël in igne,et Sanctus ejus in flamma ;et succendetur, et devorabiturspina ejus et vepres in die una.