3 Quid facietis in die visitationis,et calamitatis de longe venientis ?ad cujus confugietis auxilium ?et ubi derelinquetis gloriam vestram,
4 ne incurvemini sub vinculo,et cum interfectis cadatis ?Super omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.
5 Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ;in manu eorum indignatio mea.
6 Ad gentem fallacem mittam eum,et contra populum furoris mei mandabo illi,ut auferat spolia, et diripiat prædam,et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
7 Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum.
8 Dicet enim :
9 Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?