6 Ad gentem fallacem mittam eum,et contra populum furoris mei mandabo illi,ut auferat spolia, et diripiat prædam,et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
7 Ipse autem non sic arbitrabitur,et cor ejus non ita existimabit ;sed ad conterendum erit cor ejus,et ad internecionem gentium non paucarum.
8 Dicet enim :
9 Numquid non principes mei simul reges sunt ?numquid non ut Charcamis, sic Calano ?et ut Arphad, sic Emath ?numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
10 Quomodo invenit manus mea regna idoli,sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
11 Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
12 Et erit, cum impleverit Dominuscuncta opera suain monte Sion et in Jerusalem,visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,et super gloriam altitudinis oculorum ejus.