15 Verumtamen ad infernum detraheris,in profundum laci.
16 Qui te viderint, ad te inclinabuntur,teque prospicient :Numquid iste est vir qui conturbavit terram,qui concussit regna,
17 qui posuit orbem desertum,et urbes ejus destruxit,vinctis ejus non aperuit carcerem ?
18 Omnes reges gentiumuniversi dormierunt in gloria,vir in domo sua ;
19 tu autem projectus es de sepulchro tuo,quasi stirps inutilis pollutus,et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,et descenderunt ad fundamenta laci,quasi cadaver putridum.
20 Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ;tu enim terram tuam disperdidisti,tu populum tuum occidisti :non vocabitur in æternumsemen pessimorum.
21 Præparate filios ejus occisioni,in iniquitate patrum suorum :non consurgent, nec hæreditabunt terram,neque implebunt faciem orbis civitatum.