4 sumes parabolam istamcontra regem Babylonis, et dices :Quomodo cessavit exactor ;quievit tributum ?
5 Contrivit Dominus baculum impiorum,virgam dominantium,
6 cædentem populos in indignationeplaga insanabili,subjicientem in furore gentes,persequentem crudeliter.
7 Conquievit et siluit omnis terra,gavisa est et exsultavit ;
8 abietes quoque lætatæ sunt super te,et cedri Libani :ex quo dormisti, non ascendetqui succidat nos.
9 Infernus subter conturbatus estin occursum adventus tui ;suscitavit tibi gigantes.Omnes principes terræsurrexerunt de soliis suis,omnes principes nationum.
10 Universi respondebunt, et dicent tibi :Et tu vulneratus es sicut et nos ;nostri similis effectus es.