6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,quia aruit herba, defecit germen,viror omnis interiit.
7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :ad torrentem Salicum ducent eos.
8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;usque ad Gallim ululatus ejus,et usque ad puteum Elim clamor ejus.
9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ;ponam enim super Dibon additamenta ;his qui fugerint de Moab leonem,et reliquiis terræ.