2 Et erit : sicut avis fugiens,et pulli de nido avolantes,sic erunt filiæ Moabin transcensu Arnon.
3 Ini consilium,coge concilium ;pone quasi noctem umbram tuamin meridie ;absconde fugientes, et vagos ne prodas.
4 Habitabunt apud te profugi mei ;Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris :finitus est enim pulvis, consummatus est miser,defecit qui conculcabat terram.
5 Et præparabitur in misericordia solium,et sedebit super illud in veritatein tabernaculo David,judicans et quærens judicium,et velociter reddens quod justum est.
6 Audivimus superbiam Moab :superbus est valde ;superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejusplus quam fortitudo ejus.
7 Idcirco ululabit Moab ad Moab ;universus ululabit :his qui lætantur super muros cocti lateris,loquimini plagas suas.
8 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt,et vineam Sabamadomini gentium exciderunt :flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt,erraverunt in deserto ;propagines ejus relictæ sunt,transierunt mare.